Junius, Franciscus · p. 152-153
Æquitas omnem inhumanæ crudelitatis immanitatem, illicitarumque voluptatum lasciviam aversatur. Δικαιοσύνη denique τῆς γραφῆς pictori minime neglegenda est. Non raro enim adversus eam peccant, qui ἀλήθειαν et καιρὸν plus quam par est sectantur. Et quemadmodum in Tragœdia, sic etiam in Pictura, non omnia in propatulo spectatorum oculis subjicienda sunt ; juxta illud Poëtæ Venusini in Arte :
Nec pueros coram populo Medea trucidet, etc.
Servius ad ver. 563 quarti Aeneid. Non induxit occidentem se Didonem, sed ostendit occisam ; et hoc tragico fecit exemplo, apud quos non videtur quemadmodum fit cædes, sed facta narrantur. Ausonius Epigamm. CXXII, in Medeam Timomachi :
Laudo Timomachum ; matrem quod pinxit in ensem
Cunctantem, prolis sanguine ne maculet.
Sunt nimirum quædam severis moribus indigna, quæ satius est vel historiæ detrimento præterire, quam verecundiæ. Et in materiis, quas hilarior quædam ac petulans lasciviam pravidis animis commendare solet, hoc tenebimus temperamentum, ne, dum ingeniosi artificis captamus famam, perdamus viri boni et gravis autoritatem. Lucianus profecto de domo picturam Pyladis et Orestis, qua Clytemnestræ atque Ægisthi cædes ab iis patrata designatur Theon pinxit τὴν Ὀρέστουμητρόκτονιαν, Plutarch. De aud. Poëtis. Theodorus pinxit ab Oreste matrem et Ægisthum interfici, Plin. XXXV, 11., nominare non dubitavit γράμμα δικαιότατον, et hujus denominationis, ut videtur, novæ hanc reddit rationem, Σεμνόν τι ὁ γραφέυς ἐπενόησε, τὸ μέν ἀσεβὲς τῆς ἐπιχειρήσεως δείξας μονον, καὶ ὠς ἤδη πεπράγμενον παραδραμὼν, ἐμβραδυνοντας δὲ τοὺς νεανίσκους ἐργασάμενος τῷ τοῦ μοιχοῦ φόνῳ : Honestum quiddam pictor excogitavit, qui quod impium in hac re fuit id ostendit solum, et quasi jam actum prætercurrit : sed adolescentes, in cæde adulteri immorantes, exprimit. Huc etiam facit elegans epigramma ex cap. 9 quarti Anthologias :
Τὰν ὀλοὰν Μήδειαν ὅτ’ἔγραφε Τιμομάχου χεὶρ,
Ζάλῳ, καὶ τέκνοις ἀντιμεθελκομέναν·
Μύριον ἄρατο μόχθον ἱν’ἤθεα δισσὰ χαράξῃ,
Ὡν τὸ μὲν εἰς ὀργὰν νευε, τὸ δ’εἰς ἔλεον.
Αμφω δ’ἐπλήρωσεν. Ὅρα τύπον· ἐν γὰρ ἀπελᾷ,
Δάκρυον, ἐν δ’ἐλέῳ, θύμος ἀναστρέφεται.
Ακρει δ’ἁν μελλησις, εφα σοφός· αἱμα δὲ τέκνων
Επρεπε Μηδείη, κοὐ χερὶ Τιμομάχου.
Ausonius Epigramm. CXXI sic vertit :
Medeam vellet quum pingere Timomachi mens,
Volventem in natos crudum anima facinus ;
Immanem exhausit rerum in diversa laborem
Fingeret affectum matris ut ambiguum.
Ira subest lacrimis. Miseratio non caret ira.
Alterutrum videas ut sit in alterutro.
Cunctantem satis est : nam digna est sanguine mater
Natorum, tua non dextera, Timomache
Præcipue tamen δικαιοσύνην hanc lædunt, quotquot lascivioribus picturis spectantium animas in fœdas ut improbe præcipitant ; scelerum suasores ; qui satyrion propinant marcenti libidini. Viderunt hoc antiquiores cum religionem sacrifici , quod pro populo fieri dicitur, violari nefas habebant, Sic submotis extra conspectum omnibus viris, ut picturæ quoque masculorum animalium contegantur, Seneca epist. XCII. Recte itaque Propertius lib. II, eleg. 5 :
Quæ manus obscænas depinxit prima tabellas, etc.
Vide locum : vide quoque Clem. Alexandrinum in Protreptico ; et Aristot. lib. VII Polit. Cap. 17. Chæream certe apud Terentium Eunuch. Act. III, sc. 5 amor et nihil moderabile suadens solicitudo satis ad vitium virgini inferendum stimulabant, ut non accessisset repente pictura ad reliqua aggrediendæ virginis hortamenta. Suspectans tabulam quandam, inquit, etc. ubi Donatus : Philosophice nunc Terentius demonstravit, quam cladem moribus hominum et civitatibus afferant figmenta poëtarum, cum exempla scelerum afferunt peccaturis. Quibus Donati verbis addi potest etiam sequans observatio Augustini : Omnes cultores talium deorum, inquit Augustinus lib. II de Civitate Dei, cap. 7, mox ut eos libido perpulerit ferventi, ut ait Persius, tincta veneno, magis intuentur quid Jupiter fecerit, quam quid docuerit Plato, vel censuerit Cato. Hinc apud Terentium flagitiosus adolescens spectat tabulam quandam pictam in pariete, ubi inerat pictura hæc, Jovem quo pacto Danaë misisse aiunt in gremium quondam imbrem aureum : atque ab hac tanta authoritate adhibet patrocinium turpitudini suæ, cum in ea se jactat imitari deum. At quem deum ? inquit, Qui templa cœli summo sonitu concutit. Et ego homuncio id non facerem ? Ego vero illud feci, ac lubens. Simili picturarum libidinosarum incitamento permotus ille apud arbitrum : Ergo amor etiam deos tangit ? inquit. Tales historias Horatius lib. III Carm. Ode 7, apposite satis Peccare docenteis historias dixit. Nam quod exemplo fit inquit Cicero lib. IV, epist. 3 ad fam. id etiam jure fieri putant ; et aliquid, atque adeo multa, addunt et afferunt de suo. […]. Quotquot nempe turpia spectacula aliis exhibent, æternam dedecoris sui memoriam veluti in theatro aliquo publice proponunt. Huc spectat illus Gregorius Nazanzeni epist. 74, Τὸ προτιθέναι θέας αἰσχρὰς, ἑαυτὸν ἐστι θεατρίζειν : Quotquot alii si turpia exhibent spectacula, suam ipsorum infamiam publice veluti in theatrum producunt. Contra vero δικαιοσύνην hanc rite observantes, Tertulliano Advers. Hermogenem licite pingere dicuntur. Neglexit hanc virtutem Arellius ille, de quo Plinius XXXV, 10 : Fuit Arellius Romæ celeber paulo ante Divum Augustum, nisi flagitio insigni corrupisset artem, semper alicujus fœminæ amore flagrans, et ob id Deas pingens, sed dilectarum imagine.