Beni, Paolo · p. 400-403
suit Polygnote et Pauson Alterum decretum in quo multo magis nititur in præsentia, habetur in particula LII, vbi poetam distinguens ab historico ait eius studium esse magis philosophicum (quia scilicet res vniversim magis spectat, et propterea tanquam ideas rerum effingit ac res quales esse debeant canit) hunc minus studiosum et philosophicum, idque quia singularia prosequitur, et quid hic aut ille gesserit non vero quod gerere debuerit, enarrat, studium illud philosophicum poëtæ relinquens. Et hac de causa iubet hoc in loco vt poeta quos imitatur mores hos pleniores reddat et absolutiores ; ita vt in eo genere, seu virtutem spectes seu vitium, excellere videantur qui his vel illis moribus præditi exprimantur. Hæc particulæ huius sententia. In qua tamen est quod dubitemus aliqua.
Dubitatur. I. Ac primum num εἰκονογράφους istos vnos pictores comprehendere velit, an quoscumque fictores imaginum qui longo ordine numerari possunt. Si enim pictores tantum intelligi quasi vero ii imaginibus quas coloribus exprimunt, maiorem affingant pulchritudinem, quid erat cur iconographos potius quam ζωογράφους seu pictores commemoraret ? II. Quod si omnes, quid erat cur subiungeret hos pulchriores pingere, quasi vero res coloribus tantum ac pictura nitetur ? Deinde quid fieri potest vt pictor et poeta similes reddat quos pulchriores effingit aut meliores ? Sane hac in re tum a recta imitatione quæ requirit, vt res plane exprimatur qualis est, discedat necesse est ; tum præceptum violet quod de moribus et similibus exprimendis et convenientibus allatum est. Certe Dionysium quem medium inter Polygnotum et Pauson constituit qui augerent minuerentque pulchritudinem, dixit similes reddidisse ; hos vero pulchriores quidem aut deteriores, similes nullo modo. III. Ad hæc qui verisimile tueatur seu moribus plenioribus seu pulchrioribus quam essent effingantur ? IV. Præsertim vero, quia mediocritas vt in plerisque cernitur, cum verisimili magis cohærere soleat quam excessus et conuenientiam referre. V. Huc accedit quod qui summam in aliquo morum duritiem et asperitatem ostentet, is præceptum illud violet quo actores meliores exprimendos decretum est. Denique huc illud etiam recurrit quod de tragico dubitatum est sæpe : qui scilicet imitatur meliores, cum sæuitia plenos inducat passim. VI. Quanquam dum hic meliores ad extremum non modo virtute ac probitate verum etiam vitiositate, vt inertia, duritia, asperitate, meliores hoc est pleniores facit, cum auget dubitationem tum vero confundit omnia. Hæc contra particulam propositam. Quibus tamen enitar vt satisfaciam.
Respondetur. Ad primum Ac primum quidem optime sibi constat Aristoteles dum εἰκονογράφους quibus non pictores solum, sed quoscumque imaginum fictores contineri volumus ac designari, γραφόντας (quæ vox fictores quoque seu fingentes significat) appellauit : ita vt non ad pictores contrahat iconographos, sed cum fictoribus reciprocari velit, atque conuerti. Itaque dum ii, inquit, καλλίους γράφουσι non pulchriores pingunt vertendum est cum Victorio et allis quibusdam sed fingunt, vt late pateat sententia. Et idcirco etiam dum Victorio suspicatur ac docet in Commentario per iconographos designari certos pictores qui in imaginibus ac vultu hominum effingendo toti essent, non possum non dissentire. Vt omittam iconographos imaginum expressores dum appellat ac vertit, minus latine vel potius barbare locutum esse. Difficilius est quod secundo obiiciebatur loco, dum pugnare docebamus, vt qui pulchriorem fingit aliquem aut meliorem, is similem eum reddere dicendus sit. Quem in re dum plerique silent interpretes ac dubitationem etsi obuiam dissimulant, nititur Alexander nodum soluere. Quapropter (vt eum latine audiamus) sic disserit. Non secum ipse pugnat Aristoteles dum similes requirit mores ; et tamen ad summum euehi debet, ac propterea meliores quam sint fingi. Nam aliud est alicui eos attribuere mores quibus præditus fuit numquam, quisque ei nullo modo conueniunt (sic enim similitudinis violaretur præceptum) aliud est mores quibus ille sit præditus, augere et ad summum prouehere. Quare violaret quidem simile qui Achillem fingeret mitem, cum satis constet immitem fuisse et iracundum ; sed qui illum supra quam esset, iracundum expressisset, ita vt non tam in eius iracundiam quam in summam quamdam iracundiam spectasset, illius augens iram, morum similitudinem non violasset, sed boni poetæ officio functus esset ac laudem meruisset. Sic Alexander nodum vel soluit vel scindit ; iis, opinor, hærens quæ senserat Vtinensis dum sic scriberet. Poëtas (ait Aristoteles) etiam si intueantur perfectam morum formam, non tamen impediri, quominus exprimant in iis τό ὅμοιον, nam si ad illud ipsum exprimunt sub excellentiore quadam figura, in eo genere, quod sibi proposuerint, nam si ad aliud genus transgrederentur ; id fortasse non efficerent, essentque reprehendendi, sed vnumquodque genus per se supremos quosdam habet decoris gradiis, et absolutissimam recipit formam, non tamen degenerans a sua natura et effigie pristina. Ego vero siue laudem meruerit ac boni poëtæ partes impleuerit qui præstantissimos effingat spreta mediocritate, non disputo hoc tempore. Sed tamen illud pugno, similitudinem adhuc violari cum Achillis ira non qualis erat, sed maior et ad summum euecta describeretur. Haud enim effici potest quin a similitudine deflectat. Non enim is solum similitudine deflectat qui illum effingat mitem, verum etiam qui illum supra quam vere iracundus esset, effecerit iracundum. An igitur Aristoteles eos spectat fictores qui non certu maliquem hominem verbi gratia aut animal fingunt, vt Alexandrum aut Bucephalum (in his enim deflecteret a similitudine fictor si illos redderet pulchriores) sed certum aliquod rerum genus, vt hominem aut equum ? Cum enim non in hunc vel illum hominem aut equum spectent, sed hominem et equum concipientes animo, hos adamussim fingant, ita vt quæ illis conuenit præclare exprimant, tum insuper eximia pulchritudine cumulent, ii sane similitudinem haud violarent quantumuis meliores et pulchriores exprimerent. Aegre huc crediderim confugiendum cum Aristoteles rem Achillis exemplo declaret hoc est rei singulæ et certæ cuius pulchritudo augeri nequeat quin violetur similitudo. Satius igitur sit statuere, deflectere quidem interim poëtam et imitarorem a germana ac perfecta similitudine, nam non eum talem plane effingit qualis omnino est, sed tamen non dissimilem fingit quod vitiosum plane esset. Et idcirco Aristoteles vbi diluit accusationes poëtarum, sic huic satisfacit, vt non pugnet eum qui ad ideam ac summum aliquid euehat, similitudinem omnino retinere, sed tamen iusta de causa posse id facere. Itaque dum ait Aristoteles iconographos quos imitari debet poeta, cum propriam alicui formam tribuerint, reddentes similem, pulchriorem tum fingere, non profitetur hunc in propria ac germana plane forma atque omnibus absoluta numeris conseruari, sed pulchritudinem augeri. Id quod alibi excusat, vt dicebam, quod pulchriores ac præstantiores hinc effingantur imagines et quales esse deberent. Alioquin fateor me non habere vnde repugnantia vindicem Aristotelem. Ad tertium Iam vero ex dictis fortasse liceat ostendere nec verisimile violari dum pleniores effinguntur mores. Siquidem non contrarii interim exprimuntur ac plane dissentientes, vnde verisimile violaretur, sed paulo pleniores. Ita vt similitudo seruetur adhuc nec obscure seruetur. Eodemque modo conuenientia si non perfecta semper (hanc enim fateor in mediocritate ferme positam esse) satis tamen retinetur, ita vt mores non tam cum illa pugnent quam paulo ab ea deflectant. Ad quartum Multo difficilius est quod de asperitate morum ac duritie obiicitur, cum vitia ferme augeri iubeat, vnde probitas morum videtur euerti ; cum tamen meliores fingi actores iusserit Aristoteles. Sed fortasse præstat respondere, Aristotelem non prohibere quominus meliores fingantur, aut iubere vt vitium augeatur, sed tamen sentire vt si quando hinc sit deflenctendum vt cum alicuius iracundia, vel inertia, vel durities sit exprimenda, plenior effingenda sit quemadmodum Homerus fecit in Achillis describenda vel ira vel duritie vel cunctatione atque otio. Communiter enim bonos mores fingamus oportet, ne priscorum tragicorum mores sæuos passim atque improbos actores proferamus. Quod si aliquis (etsi enim raro faciendum et in paucis, faciendum tamen est) ad summum euehendus est vt huius quoque prauitatis quædam veluti idea existat et appareat. Adde quod Aristoteles videtur hoc in loco tacite Homero canere, qui quemadmodum egregie pulchrum et fortem descripserat vel haberi cupiebat Achillem, sic e contrario summam in eo duritiem atque iracundiam (credo quod non satis perspectas haberet veras virtutes, atque adeo barbaram iram et duritiem in laude poneret) expressit ; ita vt Aristoteles iræ quoque, socordiæ, ac duritiei, Homero vt patrocinaretur, ideam quandam exprimendam voluerit. Et hic etiam coniectare licet quo consilio dicat tragicum imitari meliores. Ad V. et VI. Non enim videtur intelligere probitate omnino et virtute meliores (tametsi aliquando id quoque accidit) sed potentiores ac dignitate et nobilitate præstantiores, quales vilioribus qui comœdiæ tribuuntur opponere solemus. Nam hoc modo etiam ira, durities et si quid huiusmodi in melioribus hoc est potentioribus et illustrioribus retinetur.