Sénèque le Rhéteur (Lucius Annaeus Seneca) · p. 408-445
« Laesae rei publicae sit actio ». Parrhasius, pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem ; perduxit Athenas, torsit et ad exemplar eius pinxit Promethea. Olynthius in tormentis perit. Ille tabulam in templo Mineruae posuit. Accusatur rei publicae laesae.
1. Gaui Silonis. Infelix senex uidit iacentis diuulsae patriae ruinas ; abstractus a coniuge, abstractus a liberis, super exustae Olynthi cinerem stetit ; iam ad figurandum Promethea satis tristis est. — Pro Iuppiter ! quem enim melius inuocem aduersus Parrhasium quam quem imitatus est ? Olynthium tantum picturae tuae excipio ? Nemo, ut naufragum pingeret, mersit. Caeditur: « parum est », inquit ; uritur : « etiamnunc parum est » ; laniatur : « hoc » inquit « irato Philippo satis est sed nondum in irato Ioue ».
Iuli Bassi. Producitur puer : « superuacuum est », inquit ; nondum quantum satis sit Prometheo potest gemere ». — Vltima Olynthi deprecatio est : « Atheniensis, redde me Philippo ». — Non est istud donum, sacrilegium est. — « Seruus, inquit, meus fuit ». Putes Philippum loqui. Aedem Mineruae tamquam castra Macedonum fugiunt Olynthii.
2. Clodi Turrini. « Parum, inquit, tristis est ». Aliquis Olynthius parum tristis est nisi qui Atheniensem dominum sortitus est ? Vis tristem uidere ? Dabo tibi, Parrhasi, maiora tormenta: duc illum ad iacentem Olynthum, duc illo, ubi liberos, ubi domum perdidit ; scis certe, quam tristem illum emeris. — Olynthiis urbem aperuimus ; templa praeclusimus ? Ergo nemo Olynthius tortus esset, si omnes illos Macedones emissent. — « Torqueatur » Hoc nec sub Philippo factum est. « Moriatur » : hoc nec sub Ioue.
3. Argentari. Hoc hospitio Olynthius Athenis exceptus est ? Tantummodo Olynthium torsit Parrhasius ? quid ? Non et oculos nostros torquet ? Ibi ponit tabulam, ubi fortasse nos tabulam foederis posuimus. — Hoc Promethea facere est, non pingere. — Aiebat tortoribus : « Sic intendite ; sic caedite ; sic istum, quem fecit, cum maxime uultum seruate, ne sitis ipsi exemplar. »
4. Cesti Pii. « Emi », inquit. Immo, si Atheniensis es, redemisti. — Si nescis, Parrhasi, in isto templo pro Olynthiis uota suscepimus : ita soluentur. — Crudelis ille Graeciae carnifex istum tamen nihil amplius quam uendidit. — Producitur nobilis senex, longa miseriarum tabe confectus, reductis introrsus oculis, tam tristis quam si iam tortus esset. Vt admoueri sibi catenas uidit : « Superuacuae sunt, inquit : si ad alium dominum peruenissem, Athenas fugerem. » Istud tibi in nullo Olynthio permitto, nisi si Lasthenen emeris.
5. Triari. Corrupisti duo maxima Promethei munera, ignem et hominem. — Quemcumque praeco flentem uiderat, sciebat emptorem. — Miserebantur omnes, et fortasse ipse Philippus reduci iussisset, nisi Atheniensem uidisset emptorem… quod ego fabulosum esse non dubito. — Sed utrum uult Parrhasius eligat : parum pie aut infamauit Iouem aut imitatus est. Clamabat iste : « Nondum satis tristis es, nondum satis, inquam, adiecisti ad priorem uultum. » Num talis in auctione Philippus ?
6. Musae. Narraturus sum Olynthi senis ignes, uerbera, tormenta : aliquis nunc me queri de Philippo putat. — Dii deaeque te perdant ! Misericordem Philippum fecisti. — Si isti creditis, iratum Iouem imitatus est ; si nobis, iratum uicit Philippum. — Pinge Philippum crure debili, oculo effosso, iugulo fracto, per tot damna a dis immortalibus tortum.
Corneli hispani.Vltima membrorum tabe tormentis immoritur. Parrhasi, quid agis ? Non seruas propositum ; hoc supra Promethea est. Tantum patiendum est pingente Parrhasio quantum irato Ioue.
7. Arelli Fusci patris. Pinge Promethea, sed homines facientem, sed ignis diuidentem ; pinge, sed inter munera potius quam inter tormenta. — Inter altaria Olynthi senis crucem posuit. —Miserrime senex, aliquis fortassis ex seruis tuis felicius seruit ; utique felicior est quisquis Macedoni seruit.
8. Fului Sparsi. Si ad succurrendum profectus es, queror, quod unum emisti; si ad torquendum, queror quod ullum. — Vtinam, Philippe, auctionem cum exceptione fecisses, ne quis Atheniensis emeret ! — Non uidit Phidias Iouem : fecit tamen uelut tonantem, nec stetit ante oculos eius Minerua ; dignus tamen illa arte animus et concepit deos et exhibuit. Quid facturi sumus, si bellum uolueris pingere ? Diuersas uirorum statuemus acies et in mutua uulnera armabimus manus ? Cedent uicti ? Sequentur uictores ? Reuertentur cruenti ? Ne Parrhasii manus temere ludat coloribus, internecione humana emendum est ? 9. Si necesse est aliquem torqueri, eme nocentem seruum, ut eodem tempore et exemplum sumas et supplicium. — Statuitur ex altera parte Parrhasius cum coloribus, ex altera tortor cum ignibus, flagellis, eculeis. Ista aut uidentem aut expectantem, Parrhasi, parum tristem putas ? Dicebat miser : « Non prodidi patriam. Athenienses ; si nihil merui, succurrite, si merui, reddite Philippo. » Inter ista Parrhasius dubium est studiosius pingat an ille saeuiat : « Torque, uerbera, ure ! » Sic iste carnifex colores temperat ! 10. Quid ais ? parum tristis uidetur quem Philippus uendidit, emit Parrhasius ? « Etiamnunc torque, etiamnunc ; bene habet, sic tene : hic uultus esse debuit lacerati, hic morientis. »
Porci Latronis. Si uidetur tibi, istis muneribus aram Misericordiae orna. — Nemo ergo ex Olynthiis miserius seruit quam qui Atheniensem dominum sortitus est ? — Miser, ubicumque Philippum non uiderat, pacem putabat. — « Alliga », inquit. Aiebat : « Solutus apud Philippum fui. »
11. Albuci Sili. Expecta, dum Euthycrates aut Lasthenes capiantur. — Phidias omnia opera sine tortore fecit. — Philippus quoque uendidisse contentus est. — Producitur senex nobilis, flens, respiciens patriam : placuit isti uultus, habuit aliquid Promethei simile etiam ante tormenta. — Quam diligenter causam agit ! Ut Philippus… — « Olynthius non est, ego pecuniam perdidi ; redi ad auctorem. » — Propter homines Prometheus distortus, propter Promethea homines ne torseris. — Philippus sic rogabatur : liceat Olynthios uiuere. Parrhasius aliter rogandus : Olynthiis mori liceat. « Tristem uolo facere ». Nemo faciet, si Philippus non fecit.
12. Hanc controuersiam magna pars declamatorum sic dixit, uelut non controuersiam diuideret, sed accusationem, quomodo solent ordinare actionem suam in foro qui primo loco accusant ; in scholastica, quia non duobus dicitur locis, semper non dicendum tantum sed respondendum est. Obiciunt quod hominem torserit, quod Olynthium, quod deorum supplicia imitatus sit, quod tabulam in templo Mineruae posuerit. Si Parrhasius responsurus non est, satis bene diuidunt : nihil est autem turpius quam aut eam controuersiam declamare, in qua nihil ab altera parte responderi possit, aut non refellere, si responderi potest. 13. Gallio fere similem diuisionem in Parrhasio habuit ei, quam habuerat in illa controuersia, cuius mentio est in hoc ipso libro, de illo, qui debilitabat expositos, detractis quibusdam. Diuisit autem sic : an laesa sit res publica. Quid perdidit, inquit ? Nihil. Nondum de iure controuersiam facio. Perdidit unum senem Olynthus. At Olynthiis hoc tribuistis, ut eodem loco essent quo Athenienses. Fac Atheniensem : non ages mecum rei publicae laesae, si Atheniensem senatorem occidero, sed caedis. « Ita ; uerum opinio Athenarum corrumpitur ; misericordia semper censi sumus. » Numquam unius facto publica fama corrumpitur ; solidior est opinio Atheniensium, quam ut labefactari illo modo possit. 14. « Laesa est, inquit, res publica ». Laesa non est, ut existimo. Aliquis Olynthio depositum negauerit : uidebitur hominem, non rem publicam laesisse. « Laesisti, inquit, rem publicam, quod hanc picturam in templo posuisti ». Laedunt rem publicam qui aliquid illi auferunt, non qui adiciunt, qui diruunt templa, non qui ornant. Peccauerunt ergo et sacerdotes, qui tabulam receperunt. Quare tamen non reciperent ? Deorum adulteria picta sunt, positae sunt picturae Herculis liberos occidentis. 15. Deinde, an ob id accusari possit laesae rei publicae, quod illi facere licuit. Ea lege persequere, quae non licuit. Dicis mihi : « Hoc facere non oportet ». Huic rei aestimatio immensa est. Itaque nulla uindicta est », et id tantum punitur, quod non licet. Satis abundeque est, si opifex rerum imperitus ad legem innocens est. An hoc ei facere licuerit, hoc in illa diuiditur : an Olynthius apud Atheniensem, etiam antequam fieret decretum, seruus esse non potuerit. Seruus, inquit, est meus, quem ego belli iure possideo. Rata autem esse quae parta sunt belli iure uobis, Athenienses, expedit : alioqui imperium uestrum in antiquos fines redigitur ; quidquid est, bello partum ei est. 16. Contra ait : ille seruos alii emptori potest esse, Atheniensi non potest : quid enim, si Atheniensem a Philippo emisses ? Atqui sciebas Olynthios coniunctos nobis esse foedere. Vt scias, inquit, seruos fuisse, decretum postea factum est Atheniensium, quo iuberentur et liberi et ciues esse : quare hoc illis ius, si iam habebant, dabatur ? Deinde : an decreto hoc non contineatur, ut liberi fiant, sed ut esse liberi iudicentur. Hoc censuimus, Olynthios ciues nostros esse ; ita et ille ciuis noster fuit. Non, inquit, nam decretum in futurum factum est, non in praeteritum. Vis hoc sancire ius ? Num, quisquis Olynthium seruum habuit, accusabitur, quod ciuem in sua seruitute tenuerit ? Si quis tunc inter necessaria seruilium officiorum ministeria percussit aut cecidit, iniuriarum accusabitur ? Atqui, quantum ad ius attinet, nihil interest, occiderit an ceciderit ; nam aut nec caedere licuit aut et occidere.
17. Latro a parte Parrhasii fecit hunc colorem : emptum esse a Parrhasio senem inutilem, expiraturum ; si uerum, inquit, uultis, non occidit illum sed deficientis et alioqui expiraturi morte usus est. Torsit, inquit, tamen : si lucri causa, obice ; nempe huius crudelitatis pretium Athenae habent. In argumentis dixit quantum semper artibus licuisset : medicos, ut uim ignotam morbi cognoscerent, uiscera rescidisse ; hodie cadauerum artus rescindi, ut neruorum articulorumque positio cognosci possit.
Albuciushoc colore : calamitosum fuisse, orbum, palam mortem optantem, nec aliter illum Philippus uendidisset, nisi putasset illi poenam esse uiuere.
18. Silo Pompeius putabat commodius esse, si hoc animo isset ad auctionem Parrhasius, ut aliquem in hunc usum emeret. Poterit enim uideri elegisse uilissimum et maxime inutilem.
Fusco Arellioplacebat emptum quidem illum in alios usus sed, cum deficeret et mori uellet, in id, quod unum ex cadauere artifex poterat, impensum.
Gallio ad neutrum se alligauit nec dixit, quo animo emisset. Sed Gallionis color intolerabilis est : dixit enim senem ex noxiis Olynthiis emisse ; quod si illi licet fingere, non uideo, quare non eadem opera dicat et conscium proditionis Lastheni fuisse et se poenae causa torsisse.
19. Hispo Romanus ignorantia illum excusauit : pictor, inquit, intra officinam suam clausus, qui haec tantum uulgaria iura nouerat, in seruum nihil non domino licere, pictori nihil non pingere, mancipium suum operi suo impendit. « Non omnia, inquit, narras : Olynthius fuit ille qui perit. » Quid autem ad rem pertinet, cuius nationis seruos fuerit ? Audes, inquit, seruum dicere Olynthium ? » Etiam, post bellum et ante decretum ; alioqui quod uos illis beneficium dedistis, nisi quod iam illos nec torquere licet nec occidere ?
Graeci nefas putauerunt pro Parrhasio dicere : omnes illum accusauerunt ; in eosdem sensus incurrerunt.
20. Glycon dixit : πῦρ καὶ ἄνθρωπος, Προμηθεῦ, τὰ σὰ σε δῶρα βασανίζει. Triariushoc ex aliqua parte, cum subriperet, inflexit. Ηos aiebat Seuerus Cassius, qui hoc facerent, similes sibi uideri furibus alienis poculis ansas mutantibus. Multi sunt qui, detracto uerbo aut mutato aut adiecto, putent se alienas sententias lucri fecisse. Triarius autem sic uertit : corrupisti duo maxima Promethei munera, ignem et hominem.
21. Sed et Graeci illam subrupuerunt : Euctemon, qui dixit : Προμηθεῦ, ἐπὶ σέ τις πῦρ καὶ ἄνθρωπον ; sanius quam Glycon, Adaeos : Προμηθεῦ, σέ τις γράφων ἄνθρωπον πυρὶ ἀφανίζει. Damas corruptissime : δικαίως, Προμηθεῦ. Διὰ τί γὰρ πῦρ ἔκλεπτες ἄνθρωπῳ ;
Craton furiosissime, qui dixit : Προμηθεῦ, νῦν ἔδει σε πῦρ κλέψαι. Hic est Craton, uenustissimus homo et professus Asianus, qui bellum cum omnibus Atticis gerebat. […]
23. Nicetes dixit : εἰ πυρὶ καὶ σιδήρῳ ζωγραφοῦνται, τίνι τθραννοῦνται ; Hispo Romanius dixit : ignis, ferrum, tormenta : pictoris ista an Philippi officina est ? Sparsi sententia in descriptione picturae habet aliquid corrupti : « et, ubicumque sanguine opus est, humano utitur », dixit enim quod fieri non potest.
Illum locum omnes temptauerunt : quid, si uolueris bellum pingere ? Quid, si incendium ? Quid, si parricidium ? E Graecis Dorion furiose dixit : Τίς Οἰδίπους ἔσται, τίς Ἀτρεύς; Οὐ γράφεις γὰρ, ἄν μὴ μύθους ἴδῃς ζῶντας.
24. Sed nihil est, quod minus ferri possit, quam quod a Metrodoro dictum est : Μὴ μιμοῦ Τρωάδας μηδὲ Νιόβην. Ἐπίθες τὸ πῦρ· οὔπω μοι τὸν Προμηθέα ἀπέδωκεν.
Triarius dixit : nondum dignum irato Ioue gemuisti.
Haterius dixit sanius : nondum uultus ad fabulam conuenit. Et illud : Parrhasi, ut omnia fiant ad exemplum, uiuat qui tortus est.
Sed si uultis audire supra quod non possit procedere insania : Licinius Nepos ait : si uultis digne punire Parrhasium, ipse se pingat.
25. Non minus stulte Aemilianus quidam, Graecus rhetor, quod genus stultorum amabilissimum est, ex arido fatuus dixit : Ἀποκτείνατε Παρράσιον, μὴ θελήσας γράφειν ἐξ ὑμῶν ἀρχέτυπον ἕυρῃ.
Pausanias dixit : Διὰ σέ, Παρράσιε, δεῖ τοὺς ἐκπορευομένους τοῦ ναοῦ ἀφαγνίσασθαι.
Otho pater, cum pro Parrhasio diceret, in hoc colore derisus est: quia conciderat, inquit, per proditores Olynthos, uolui pingere iratum proditori suo Iouem.
Gargonius multo stultius, quare Promethei Parrhasius supplicium pinxisset : Ego, inquit, ardente Olyntho non odissem ignium auctorem ?
26. Latronis illa celebris sententia est, quam Sparsus quoque subtractis quibusdam uerbis dixit in descriptione tormentorum : « Parrhasi, morior. Sic tene. »
Hanc sententiam aiunt et Dioclen Carystium dixisse non eodem modo : ἄπιστος ἡ ὑπεροψία· πρὸς τὸ ἀρέσκον εἶδος ἐβόα; μένε.
27. Spyridion honeste Romanos fecit ; multo enim uehementius insanit quam nostri phrenetici. Voluit uideri uolturios ad tabulam Parrhasi aduolare, fabula eleganti ad turpem sententiam perductus. Traditur enim Zeuxin, ut puto, pinxisse puerum uuam tenentem, et, cum tanta esset similitudo uuae, ut etiam aues aduolare faceret operi, quemdam ex spectatoribus dixisse aues male existimare de tabula ; non fuisse enim aduolaturas, si puer similis esset. Zeuxin aiunt obleuisse uuam et seruasse id, quod melius erat in tabula, non quod similius. 28. Spyridion aeque familiariter in templum uolturios subire putauit quam passeres aut columbas ; dixit enim : σαρκοφάγα σοῦ γ’ἡ γραφὴ ἡπάτα ζῷα.
Sed nolo Romanos in ulla re uinci restituet aciem Murredius, qui dixit : pinge Triptolemum, qui iunctis draconibus sulcauit auras.
Inter illos, qui de Prometheo corrupte aliquid dixerunt, et Apaturius locum sibi uindicat ; dixit enim : ὤφελε τὸ πῦρ εἰς θεοὺς πάλιν κλαπῆναι.