Junius, Franciscus · p. 128-129
[sommaire, p. 124] §7. Quemadmodum igitur minime sunt excusandi, qui nimium opera sua praecipitant, ita quoque moleste ac fastidiose pingentes, detrimentosae tarditatis crimen effugere nequeunt. Nesciunt quod bene cesserat relinquere, et minima quaeque momenta foecundissimae artis importuna sedulitate calumniantes, varietatis commendationem inter tam delicatas epulas praepostere quaerunt ex embammate. Merentur hic reprehensionem, quotquot operum suorum brevitatem et copiam lenta severaque censura maligne prorsus excindunt. Abunde nunc de iis egimus, quorum festinatio temeritatis crimine laborat : restat ut attingamus etiam eos, quorum nimia cura tarditatis notam subit. Neque enim a praecipiti temerariae festinationis cursu candidatos artis eo inhibui, ut aliquousque jam progressos ad infelicem calumniandi se poenam rursus alligarem. Nam quomodo quaeso tantae arti tandem aliquando sufficient, qui singulis partibus ejus insenescunt ? Cessator esse noli, inquit Cicero ad Quintum fratrem libro III, epist. 6, et illud γνῶθι σεαυτὸν, noli putare ad arrogantiam minuendam solum esse dictum, verum etiam ut bona notit, sicuti ait L. Crassus apud Tullium, libro tertio de Oratore. Plurimum interim obest anxius limae labor et mora. Finem hunc spectabit artifex, ut videatur optumum argumentum optume expressisse : et abunde pinxit bene, qui materiae satisfecit : Quintil. XX, 9. Quicquid in suo genere satis effectum est, valet, Quintil. VIII, 3. Peritus artifex, si qua
Desperat tractata nitescere posse, relinquit Horat. De arte.
Maximamque in eo semper curam ponit, ne curam fassus incidat in κακοζηλìaν ὑπερβαινόντων τὸν μέτρον τῆς μιμήσεως καὶ πέρα οὐ δέοντος ἑπιτεινόντων: Pravam affectationem imitationis modum transgreientium, et aequo vehementius eam intendentium, Lucian. de Staltatione. Neve Nimia contra se calumina vetum sanguinem perdat, Quintil. X, 1. Etenim in augustissimis accuratae artis operibus, Ὥσπερ ἐν τοῖς ἄγαν πλούτοις, εἴναι τι χρὴ καὶ παρολιγωρούμενον, Quemadmodum in nimiis divitiis, necesse est aliquid ferme negligi, Dionys. Longinus Πέρι ὕψους, §29. Negligentia quaedam appareat, et habebit pictura quandam ex illa vitii similitudine gratiam : ut in cibis interim acor ipse jucundus est. Quibusdam tamen nullus finis calumniandi est, et cum singulis pene lineis commorandi, qui etiam cum optima sint reperta, quaerunt aliquid quod sit melius ; neque intelligunt κακόζηλον Perversa affectationis fœditate notabile esse, quicquid est ultra virtutem ; quoties ingenium judicio caret, et specie boni fallitur ; omnium in arte vitiorum pessimum ; nam caetera cum vitentur, hoc petitur, Quint. VIII, 3. Sunt ergo quibus nihil sit satis ; omnia mutare, omnia aliter formare, quam occurrerit, volunt : increduli quidam et de ingenio suo pessime meriti, qui diligentiam putant, facere sibi operis difficultatem. Nec promptum est dicere, utros peccare validius putem, quibus omnia sua placent, an quibus nihil. Accidit enim etiam generosis adolescentibus frequenter, ut labore consumantur, et in corporem usque descendant nimia bene faciendi cupiditate. Ita se res habet : curandum quidem est ut quam optime faciamus, faciendum tamen pro facultate. Ad profectum enim opus est studio, non indignatione. Quare, si ferat flatus, danda sunt vela : et aliquando sequemur affectus, in quibus fere plus calor, quam diligentia valet : dummodo nos indulgentia illa non fallat. Omnia enim nostra nobis, dum nascuntur, placent. Quintil. X, 3.
II, 11, 8 [sommaire, p. 124] : §8. Ratio tamen emendationis videtur subinde brevem aliquam moram postulare : non tantum ut ad limam asperiorem revocemus ea quae nobis subito calore et quadam festinandi voluptate effluxerant, verum etiam ut intentionem fatigatam qualicunque interstitione reparemus.
II, 11, 9 [sommaire, p. 124] : §9. In operibus nostris interdum (quod et in summa fermium ubertate rustici falce compescunt) inest luxuries quaedam stilo depascenda. Fidelius tamen feliciusque defunguntur hac cura, qui opera sua post aliquam intercapedinem, veluti aliena aut nova, retractant.
II, 11, 10 : [sommaire, p. 124] §10. Inter praecipitem concitae festinationis impetum et pigrum languidae cunctationis torporem, medio quodam ac maxime laudabili temperamento non male consulunt arti, quotquot vitatis omnibus nobilissimae artis compendiis, ex praescripto impt. Augusti lente sibi festinandum esse cogitant.