Pline (Gaius Plinius Secundus); Gronovius, Johann Friedrich (Johannes Federicus) · p. 583-584
voir aussi Apelle et Campaspe
Venerem ἀναδυομενην Apellis pictam, Venerem Cnidiam Praxitelis sculptam fuisse ad exemplar Phrynes κλαυσιγέλωτος, sive σηστου, cum in Eleusiniorum panagyri spectante universa Græcia nudasset corpus, et in mare solute coma descendisset, scribit Athenæus pag. 292. vers. 29. Verba Rhodig. c. 15 l. 14 sunt hæc: Postea Phrynen miramur, non Hyperidis actione, quanquam admirabili, sed conspectus corporis, quod illa speciossimum alioqui, deducta nudaverat tunica, periculo liberatam: interposito mox decreto, ne quis misericordiæ captandæ gratia epiloguis uteretur. Hæc vero est, de qua Propertius ita canit :
Nec quam deletas potuit componere Thebas
Phryne, tam multis facta beata viris.
Ejus statuam fuisse apud Delphos auream scribit Libanius. Commeminit in præceptis sanitatis etiam Plutarchus, eam dicere solitam prodens, ubi jam consensuisset, ac flacida toto foret corpore, τὴν τρύγα πλείωνος πωλεῖν δια τὴν δόξαν, id est, pluris fecem vendere ex opinione, quam de ipsa concepissent homines. Hanc denique dixere Græci lecythum habere in malis : quod exponens Suidas, velut in sinu plane servans Græcorum omnia, ad faciei retulit tumorem : credo, quia sit lecythus protuberans vas : etiamsi de corporis habitu, hoc est a parvitate, Olpem piscatorem nuncupatum, conjectant Græcorum nonnulli ; quoniam Olpe lecythum indicet. Ego ad formæ elegantiam referendum contenderim. Ut illam intelligamus naturali specie præsignem, accersitam commendationem, et peregrinas haud magnopere nugas conquisivisse : quando lecythum Plinii testimonio, et Marci Tullii in epistolis ad Atticum, pro orationis etiam splendore, ac excussa in scribendo cura novimus accipi. Erat enim oleo dicatum vas lecythus, sed et unguentis quoque, unde et Lecythophorus puer Polluci. Verum et Trochaicum dimentrum catalecticum, quod Euripidion dicunt, etiam Lecythium vocatur, vel ex Aristophanis scommate, vel trochaici bombi ratione : quem exhibet lecythium quoque. Hactenus Rhodiginus, qui loco citato paulo post, Scribit (inquit) Apollodorus Phrynes fuisse duas ; alteram quarum Clausigelota cognominarit ; alteram vero Sarpedion. Clausigelos verbum apud Xenophontem est libro rerum Græcarum septimo, πάντας δὲ τοὺς παρόντας τότε γε τῳδ’ὄντι κλαυσιγελως ἶχεν, id est, præsentes autem universos tunc sane sonantior habebat risus. Herodicus celebratam Rhetoribus Phrynen σηστὸν, id est, Sestum vocitatam, tradit, quod attaminaret despoliaretque adeuntes, σηστὸν attaminare est. Quam avarior quispiam subblandiens diceret, Aphrodisium Praxitelis es ; at tu, inquit Phryne, amor Phidiæ. Demum libet lucubrationi huic, quam videmur, ducente stilo, in fœminas declamasse, quas tamen alibi summis celebrare laudibus, non expavimus, insererebreve quiddam ex Græcorum sanctuariis, non bonas lacerando, sed a malo malas deterrendo ;
Θησαθρὀς ἐστι τῶν κακῶν κακὴ γυνή.
Θηρῶν ἀπάντων ἀγριωτέρα κακὴ γθνή.
Θάλασσα, ἢ πῦρ ἢ γυνὴ κακὰ τρία.
Hactenus Rhodiginus. Anadyomenes meminit Pausanias in Corinthiacis. Idem.